- POLYBUS
- I.POLYBUSAegypti Rex, Alcandrae maritus, qui excepit Menelavin apud Homer. Od. ô. Asricano et Euseb. Thuoris est. Ita Syncellus, Sub Thuori captum est Ilium. Sed IV. saeculorum spatiô ab Ilio capto distat Thuoris, Thebanorum in Aegyto Regum omntum quorum supersunt nomina, postremus. Et herodotus non Thebanum Regem, sed Memphitem dicit excepisse Menelaum, Proteum nomine, qui inter Sesostrim et Rhamsen Reges Thebanos collocatur, l. 2. c. 113. 115. 119. ubi multa hanc in rem, ex Sacerdotum placitis; ex fide Historica tradit, nullum fuisse in Aegyptum Graecis aditum, nullum commercium, ante Psammitichi I. tempora. tunc enim Iones quidam et Cares πρῶτοι εν Αἰγύπτὼ ἀλλό γλωςςοι κατοικίςθηςαν, primieorum, qui essent diversae linguae Aegyptunt incoluerunt. Quod quidem in dubium vocat, quidquid de Menelai in Aegyptum adventu decantaris solet. Vide Ioh. Marshamum, Canone Chron. Sec. XXV. XVI.II.POLYBUSSieyoniorum Rex, ann. ante Urb. Cond. 550. Item Auctor antiquus, qui scripsit de semine humano. Et unus ex procis Penelopes. Ovid. Ep. 1. Heroid. v. 19.Quid tibi Pisandrum, Polybumque, Medontaque, Dirum, etc,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.